JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
2 CORINTHIANS CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| 2 Corinthians 1:1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus
sanctis, qui sunt in universa Achaia. |
| 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, |
| 1:4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per
exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. |
| 1:5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. |
| 1:6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro
vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: |
| 1:7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. |
| 1:8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati
sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. |
| 1:9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos: |
| 2 Corinthians 1:10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, |
| 1:11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos
gratiæ agantur pro nobis. |
| 1:12 Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in
sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. |
| 1:13 Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, |
| 1:14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. |
| 1:15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: |
| 1:16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. |
| 1:17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? |
| 1:18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. |
| 1:19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et
Non, sed Est in illo fuit. |
| 2 Corinthians 1:20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. |
| 1:21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: |
| 1:22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. |
| 1:23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: |
| 1:24 non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|