| Latin Vulgate |
| 2 Peter 1:1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei
nostri, et Salvatoris Jesu Christi. |
| 1:2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: |
| 1:3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos
propria gloria, et virtute, |
| 1:4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus,
quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. |
| 1:5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, |
| 1:6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, |
| 1:7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. |
| 1:8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi
cognitione. |
| 1:9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. |
| 2 Peter 1:10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim
facientes, non peccabitis aliquando. |
| 1:11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. |
| 1:12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. |
| 1:13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: |
| 1:14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. |
| 1:15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. |
| 1:16 Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores
facti illius magnitudinis. |
| 1:17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus
dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. |
| 1:18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. |
| 1:19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies
elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: |
| 2 Peter 1:20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. |
| 1:21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. |