JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
2 THESSALONIANS CHAPTER 3
| Latin Vulgate |
| 2 Thessalonians 3:1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: |
| 3:2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. |
| 3:3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. |
| 3:4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. |
| 3:5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. |
| 3:6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante
inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. |
| 3:7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: |
| 3:8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem
vestrum gravaremus. |
| 3:9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. |
| 2 Thessalonians 3:10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. |
| 3:11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. |
| 3:12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum
panem manducent. |
| 3:13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. |
| 3:14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: |
| 3:15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. |
| 3:16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. |
| 3:17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. |
| 3:18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|