JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
3 JOHN CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| 3 John 1:1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. |
| 1:2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. |
| 1:3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. |
| 1:4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. |
| 1:5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, |
| 1:6 qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. |
| 1:7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. |
| 1:8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. |
| 1:9 Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos: |
| 3 John 1:10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista
sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. |
| 1:11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. |
| 1:12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam
testimonium nostrum verum est. |
| 1:13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. |
| 1:14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|