JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
COLOSSIANS CHAPTER 4
| Latin Vulgate |
| Colossians 4:1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum
habetis in cælo. |
| 4:2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: |
| 4:3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam
vinctus sum), |
| 4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. |
| 4:5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. |
| 4:6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. |
| 4:7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: |
| 4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, |
| 4:9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. |
| Colossians 4:10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos,
excipite illum: |
| 4:11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. |
| 4:12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis
perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. |
| 4:13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. |
| 4:14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. |
| 4:15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. |
| 4:16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est,
vos legatis. |
| 4:17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. |
| 4:18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|