JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
EPHESIANS CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| Ephesians 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. |
| 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in
Christo, |
| 1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. |
| 1:5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, |
| 1:6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. |
| 1:7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, |
| 1:8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: |
| 1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, |
| Ephesians 1:10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso |
| 1:11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium
voluntatis suæ: |
| 1:12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo; |
| 1:13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu
promissionis Sancto, |
| 1:14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. |
| 1:15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, |
| 1:16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: |
| 1:17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, |
| 1:18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in
sanctis, |
| 1:19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, |
| Ephesians 1:20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: |
| 1:21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc
sæculo, sed etiam in futuro. |
| 1:22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, |
| 1:23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|