| Latin Vulgate |
| John 1:1 [In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
| 1:2 Hoc erat in principio apud Deum. |
| 1:3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. |
| 1:4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: |
| 1:5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. |
| 1:6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. |
| 1:7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. |
| 1:8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. |
| 1:9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. |
| John 1:10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
| 1:11 In propria venit, et sui eum non receperunt. |
| 1:12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: |
| 1:13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. |
| 1:14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum
gratiæ et veritatis. |
| 1:15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus
est: quia prior me erat. |
| 1:16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: |
| 1:17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. |
| 1:18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] |
| 1:19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum:
Tu quis es? |
| John 1:20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. |
| 1:21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. |
| 1:22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? |
| 1:23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. |
| 1:24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. |
| 1:25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? |
| 1:26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. |
| 1:27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam
calceamenti. |
| 1:28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. |
| 1:29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. |
| John 1:30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: |
| 1:31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. |
| 1:32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super
eum. |
| 1:33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem,
et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. |
| 1:34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. |
| 1:35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. |
| 1:36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. |
| 1:37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. |
| 1:38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur
interpretatum Magister), ubi habitas? |
| 1:39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi
decima. |
| John 1:40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. |
| 1:41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). |
| 1:42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod
interpretatur Petrus. |
| 1:43 In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. |
| 1:44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. |
| 1:45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a
Nazareth. |
| 1:46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. |
| 1:47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. |
| 1:48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu,
vidi te. |
| 1:49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. |
| John 1:50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. |
| 1:51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra
Filium hominis. |