JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
JUDE CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| Jude 1:1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et
vocatis. |
| 1:2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur. |
| 1:3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis:
deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. |
| 1:4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes
in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. |
| 1:5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non
crediderunt, perdidit: |
| 1:6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis
æternis sub caligine reservavit. |
| 1:7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt
exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. |
| 1:8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant. |
| 1:9 Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ:
sed dixit: Imperet tibi Dominus. |
| Jude 1:10 Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt,
in his corrumpuntur. |
| 1:11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt! |
| 1:12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis
circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, |
| 1:13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. |
| 1:14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis |
| 1:15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt,
et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. |
| 1:16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas
quæstus causa. |
| 1:17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, |
| 1:18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. |
| 1:19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. |
| Jude 1:20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, |
| 1:21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. |
| 1:22 Et hos quidem arguite judicatos: |
| 1:23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam
tunicam. |
| 1:24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in
exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, |
| 1:25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne
sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|