| Latin Vulgate |
| Luke 1:1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: |
| 1:2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: |
| 1:3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, |
| 1:4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. |
| 1:5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron,
et nomen ejus Elisabeth |
| 1:6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. |
| 1:7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. |
| 1:8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, |
| 1:9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: |
| Luke 1:10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. |
| 1:11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. |
| 1:12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. |
| 1:13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet
tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: |
| 1:14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: |
| 1:15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: |
| 1:16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: |
| 1:17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad
prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. |
| 1:18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. |
| 1:19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi
evangelizare. |
| Luke 1:20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis,
quæ implebuntur in tempore suo. |
| 1:21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. |
| 1:22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis,
et permansit mutus. |
| 1:23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: |
| 1:24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: |
| 1:25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. |
| 1:26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, |
| 1:27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. |
| 1:28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. |
| 1:29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. |
| Luke 1:30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. |
| 1:31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: |
| 1:32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo
Jacob in æternum, |
| 1:33 et regni ejus non erit finis. |
| 1:34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? |
| 1:35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et
quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. |
| 1:36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur
sterilis: |
| 1:37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. |
| 1:38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. |
| 1:39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: |
| Luke 1:40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. |
| 1:41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto
Elisabeth: |
| 1:42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
| 1:43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? |
| 1:44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. |
| 1:45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. |
| 1:46 Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum: |
| 1:47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. |
| 1:48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, |
| 1:49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, |
| Luke 1:50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. |
| 1:51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. |
| 1:52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. |
| 1:53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. |
| 1:54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ: |
| 1:55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.] |
| 1:56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam. |
| 1:57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
| 1:58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
| 1:59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. |
| Luke 1:60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. |
| 1:61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. |
| 1:62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. |
| 1:63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. |
| 1:64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. |
| 1:65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: |
| 1:66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum
illo. |
| 1:67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: |
| 1:68 [Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: |
| 1:69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, |
| Luke 1:70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: |
| 1:71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: |
| 1:72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: |
| 1:73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis |
| 1:74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi |
| 1:75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. |
| 1:76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, |
| 1:77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum |
| 1:78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: |
| 1:79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] |
| Luke 1:80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. |