JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
PHILEMON CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| Philemon 1:1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, |
| 1:2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. |
| 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 1:4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, |
| 1:5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: |
| 1:6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. |
| 1:7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. |
| 1:8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: |
| 1:9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: |
| Philemon 1:10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, |
| 1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, |
| 1:12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: |
| 1:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: |
| 1:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. |
| 1:15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: |
| 1:16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? |
| 1:17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: |
| 1:18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. |
| 1:19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: |
| Philemon 1:20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. |
| 1:21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. |
| 1:22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. |
| 1:23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, |
| 1:24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. |
| 1:25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|