Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT 1 Timothy 6

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 ||

1 Timothy Chapter 6

1 Timothy 6:1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
6:2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
6:3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
6:4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
6:5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
6:6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.
6:7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
6:8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
6:9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
1 Timothy 6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
6:11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
6:12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
6:13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
6:14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
6:16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
6:17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
6:18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
1 Timothy 6:20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
6:21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index