Go to Chapter Index || Go to Scriptures
JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT Acts 18
This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page ||
Bibles Index ||
Latin Vulgate Index ||
Search this website ||
Bible Studies Index
SELECT A CHAPTER
|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 || 7 || 8 || 9 || 10 || 11 || 12 || 13 || 14 || 15 || 16 || 17 || 18 || 19 || 20 || 21 || 22 || 23 || 24 || 25 || 26 || 27 || 28 ||
Acts Chapter 18
Acts 18:1 Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum:
18:2 et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos.
18:3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.)
18:4 Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis.
18:5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.
18:6 Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam.
18:7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
18:8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
18:9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
Acts 18:10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
18:11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
18:12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
18:13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
18:14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.
18:15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse.
18:16 Et minavit eos a tribunali.
18:17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
18:18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
18:19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
Acts 18:20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
18:21 sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso.
18:22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
18:23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
18:24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
18:25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
18:26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
18:27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
18:28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
See this bible with Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an
online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.
Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index