Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT Galatians 5

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 ||

Galatians Chapter 5

Galatians 5:1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
5:2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
5:3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
5:4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
5:5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
5:6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
5:7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?
5:8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
5:9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Galatians 5:10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
5:11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.
5:12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
5:13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
5:14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
5:15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
5:16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
5:17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
5:18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
5:19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
Galatians 5:20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
5:21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
5:22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
5:23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
5:24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
5:25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
5:26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index