Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT John 4

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 || 7 || 8 || 9 || 10 || 11 || 12 || 13 || 14 || 15 || 16 || 17 || 18 || 19 || 20 || 21 ||

John Chapter 4

John 4:1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
4:2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
4:3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
4:4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
4:5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
4:6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
4:7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.
4:8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
4:9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
John 4:10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
4:11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
4:12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
4:13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
4:14 qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
4:15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
4:16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
4:17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
4:18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
4:19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
John 4:20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
4:21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
4:22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
4:23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
4:24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
4:25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
4:26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor te.
4:27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
4:28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
4:29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
John 4:30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
4:31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
4:32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
4:33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
4:34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
4:35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
4:36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
4:37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
4:38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
4:39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
John 4:40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
4:41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
4:42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
4:43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
4:44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
4:45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
4:46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
4:47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
4:48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
4:49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
John 4:50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
4:51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
4:52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
4:53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
4:54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index