Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT Philemon 1

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

Philemon Chapter 1

Philemon 1:1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
1:2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
1:4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
1:5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
1:6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
1:7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
1:8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
1:9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
Philemon 1:10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
1:12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
1:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
1:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
1:15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
1:16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
1:17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
1:18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
1:19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
Philemon 1:20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
1:21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
1:22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
1:23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
1:24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
1:25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index