| Latin Vulgate |
| 1 Corinthians 1:1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, |
| 1:2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini
nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. |
| 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 1:4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: |
| 1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. |
| 1:6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: |
| 1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, |
| 1:8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. |
| 1:9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. |
| 1 Corinthians 1:10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis
schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. |
| 1:11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. |
| 1:12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem
Christi. |
| 1:13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? |
| 1:14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: |
| 1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. |
| 1:16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. |
| 1:17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. |
| 1:18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. |
| 1:19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. |
| 1 Corinthians 1:20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? |
| 1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos
facere credentes. |
| 1:22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: |
| 1:23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, |
| 1:24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: |
| 1:25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. |
| 1:26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi
nobiles: |
| 1:27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: |
| 1:28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: |
| 1:29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. |
| 1 Corinthians 1:30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et
redemptio: |
| 1:31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. |