| Latin Vulgate |
| 1 Corinthians 16:1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. |
| 16:2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. |
| 16:3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. |
| 16:4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. |
| 16:5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. |
| 16:6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. |
| 16:7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. |
| 16:8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. |
| 16:9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. |
| 1 Corinthians 16:10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. |
| 16:11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. |
| 16:12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit
voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. |
| 16:13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. |
| 16:14 Omnia vestra in caritate fiant. |
| 16:15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium
sanctorum ordinaverunt seipsos: |
| 16:16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. |
| 16:17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: |
| 16:18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. |
| 16:19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. |
| 1 Corinthians 16:20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. |
| 16:21 Salutatio, mea manu Pauli. |
| 16:22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. |
| 16:23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. |
| 16:24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen. |