| Latin Vulgate |
| 1 Peter 1:1 Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, |
| 1:2 secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi.
Gratia vobis, et pax multiplicetur. |
| 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem
vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, |
| 1:4 in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, |
| 1:5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. |
| 1:6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: |
| 1:7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in
revelatione Jesu Christi: |
| 1:8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia
inenarrabili, et glorificata: |
| 1:9 reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. |
| 1 Peter 1:10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: |
| 1:11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt
passiones, et posteriores glorias: |
| 1:12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui
evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. |
| 1:13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in
revelationem Jesu Christi: |
| 1:14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: |
| 1:15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: |
| 1:16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. |
| 1:17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus
vestri tempore conversamini. |
| 1:18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: |
| 1:19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: |
| 1 Peter 1:20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, |
| 1:21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: |
| 1:22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: |
| 1:23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: |
| 1:24 quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit. |
| 1:25 Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. |