JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 PETER CHAPTER 5
| Latin Vulgate |
| 1 Peter 5:1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro
revelanda est, gloriæ communicator: |
| 5:2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia,
sed voluntarie: |
| 5:3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. |
| 5:4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. |
| 5:5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam. |
| 5:6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: |
| 5:7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. |
| 5:8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: |
| 5:9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. |
| 1 Peter 5:10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet,
confirmabit, solidabitque. |
| 5:11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen. |
| 5:12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram
gratiam Dei, in qua statis. |
| 5:13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. |
| 5:14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|