JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 TIMOTHY CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| 1 Timothy 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, |
| 1:2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. |
| 1:3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, |
| 1:4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est
in fide. |
| 1:5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. |
| 1:6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, |
| 1:7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. |
| 1:8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: |
| 1:9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et
contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, |
| 1 Timothy 1:10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ
adversatur, |
| 1:11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. |
| 1:12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: |
| 1:13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in
incredulitate. |
| 1:14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. |
| 1:15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum
primus ego sum. |
| 1:16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem
eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. |
| 1:17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 1:18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, |
| 1:19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: |
| 1 Timothy 1:20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|