JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 TIMOTHY CHAPTER 6
| Latin Vulgate |
| 1 Timothy 6:1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. |
| 6:2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti,
qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. |
| 6:3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est,
doctrinæ: |
| 6:4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones,
blasphemiæ, suspiciones malæ, |
| 6:5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. |
| 6:6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. |
| 6:7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. |
| 6:8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. |
| 6:9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva,
quæ mergunt homines in interitum et perditionem. |
| 1 Timothy 6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis. |
| 6:11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. |
| 6:12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis
testibus. |
| 6:13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam
confessionem, |
| 6:14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, |
| 6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: |
| 6:16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest:
cui honor, et imperium sempiternum. Amen. |
| 6:17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat
nobis omnia abunde ad fruendum) |
| 6:18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, |
| 6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. |
| 1 Timothy 6:20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, |
| 6:21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|