JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
2 TIMOTHY CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| 2 Timothy 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, |
| 1:2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. |
| 1:3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in
orationibus meis, nocte ac die |
| 1:4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, |
| 1:5 recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua
Eunice, certus sum autem quod et in te. |
| 1:6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. |
| 1:7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. |
| 1:8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: |
| 1:9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam,
quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. |
| 2 Timothy 1:10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem,
illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: |
| 1:11 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. |
| 1:12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum
meum servare in illum diem. |
| 1:13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. |
| 1:14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. |
| 1:15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. |
| 1:16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: |
| 1:17 sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. |
| 1:18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|