JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
2 TIMOTHY CHAPTER 4
| Latin Vulgate |
| 2 Timothy 4:1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: |
| 4:2 prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. |
| 4:3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes
auribus, |
| 4:4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. |
| 4:5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. |
| 4:6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. |
| 4:7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. |
| 4:8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi,
sed et iis, qui diligunt adventum ejus. |
| 4:9Festina ad me venire cito. |
| 2 Timothy 4:10 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. |
| 4:11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. |
| 4:12 Tychicum autem misi Ephesum. |
| 4:13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. |
| 4:14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: |
| 4:15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. |
| 4:16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. |
| 4:17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus
sum de ore leonis. |
| 4:18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 4:19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. |
| 2 Timothy 4:20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. |
| 4:21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. |
| 4:22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
|
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|