| Latin Vulgate |
| Galatians 1:1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a
mortuis: |
| 1:2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. |
| 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, |
| 1:4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris
nostri, |
| 1:5 cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 1:6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: |
| 1:7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. |
| 1:8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. |
| 1:9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. |
| Galatians 1:10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non
essem. |
| 1:11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: |
| 1:12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. |
| 1:13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et
expugnabam illam, |
| 1:14 et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum
mearum traditionum. |
| 1:15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, |
| 1:16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, |
| 1:17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: |
| 1:18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: |
| 1:19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. |
| Galatians 1:20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. |
| 1:21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. |
| 1:22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: |
| 1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: |
| 1:24 et in me clarificabant Deum. |