JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
GALATIANS CHAPTER 6
| Latin Vulgate |
| Galatians 6:1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in
spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. |
| 6:2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. |
| 6:3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. |
| 6:4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. |
| 6:5 Unusquisque enim onus suum portabit. |
| 6:6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. |
| 6:7 Nolite errare: Deus non irridetur. |
| 6:8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem
seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. |
| 6:9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. |
| Galatians 6:10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. |
| 6:11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. |
| 6:12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. |
| 6:13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. |
| 6:14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. |
| 6:15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. |
| 6:16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. |
| 6:17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. |
| 6:18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|