JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
HEBREWS CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| Hebrews 1:1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: |
| 1:2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: |
| 1:3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum
faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: |
| 1:4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. |
| 1:5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse
erit mihi in filium? |
| 1:6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. |
| 1:7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. |
| 1:8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. |
| 1:9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. |
| Hebrews 1:10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. |
| 1:11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: |
| 1:12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
| 1:13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? |
| 1:14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|