| Latin Vulgate |
| Hebrews 13:1 Caritas fraternitatis maneat in vobis, |
| 13:2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. |
| 13:3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. |
| 13:4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. |
| 13:5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: |
| 13:6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. |
| 13:7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
|
| 13:8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. |
| 13:9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt
ambulantibus in eis. |
| Hebrews 13:10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. |
| 13:11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. |
| 13:12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. |
| 13:13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. |
| 13:14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. |
| 13:15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. |
| 13:16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. |
| 13:17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum
gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. |
| 13:18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. |
| 13:19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. |
| Hebrews 13:20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, |
| 13:21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est
gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 13:22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. |
| 13:23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. |
| 13:24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. |
| 13:25 Gratia cum omnibus vobis. Amen. |