| Latin Vulgate |
| Mark 1:1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. |
| 1:2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. |
| 1:3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.] |
| 1:4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. |
| 1:5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine,
confitentes peccata sua. |
| 1:6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. |
| 1:7 Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. |
| 1:8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. |
| 1:9 Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. |
| Mark 1:10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. |
| 1:11 Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. |
| 1:12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum. |
| 1:13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli
ministrabant illi. |
| 1:14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, |
| 1:15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. |
| 1:16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim
piscatores), |
| 1:17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. |
| 1:18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. |
| 1:19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: |
| Mark 1:20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. |
| 1:21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. |
| 1:22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. |
| 1:23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, |
| 1:24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. |
| 1:25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. |
| 1:26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. |
| 1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in
potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. |
| 1:28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. |
| 1:29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. |
| Mark 1:30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. |
| 1:31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. |
| 1:32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: |
| 1:33 et erat omnis civitas congregata ad januam. |
| 1:34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui,
quoniam sciebant eum. |
| 1:35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. |
| 1:36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. |
| 1:37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. |
| 1:38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. |
| 1:39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. |
| Mark 1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. |
| 1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. |
| 1:42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. |
| 1:43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, |
| 1:44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ
præcepit Moyses in testimonium illis. |
| 1:45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem,
sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. |