| Latin Vulgate |
| Mark 16:1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. |
| 16:2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. |
| 16:3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? |
| 16:4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. |
| 16:5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. |
| 16:6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. |
| 16:7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. |
| 16:8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. |
| 16:9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. |
| Mark 16:10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. |
| 16:11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. |
| 16:12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: |
| 16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt. |
| 16:14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
|
| 16:15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. |
| 16:16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. |
| 16:17 Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: |
| 16:18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. |
| 16:19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. |
| Mark 16:20 Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. |