| Latin Vulgate |
| Philippians 1:1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et
diaconibus. |
| 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 1:3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, |
| 1:4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, |
| 1:5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. |
| 1:6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: |
| 1:7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione,
et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. |
| 1:8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. |
| 1:9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: |
| Philippians 1:10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, |
| 1:11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. |
| 1:12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: |
| 1:13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, |
| 1:14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. |
| 1:15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant: |
| 1:16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. |
| 1:17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. |
| 1:18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. |
| 1:19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, |
| Philippians 1:20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc
magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. |
| 1:21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. |
| 1:22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. |
| 1:23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: |
| 1:24 permanere autem in carne, necessarium propter vos. |
| 1:25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: |
| 1:26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. |
| 1:27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia
statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: |
| 1:28 et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: |
| 1:29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: |
| Philippians 1:30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. |