JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
PHILIPPIANS CHAPTER 4
| Latin Vulgate |
| Philippians 4:1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. |
| 4:2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. |
| 4:3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus
meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. |
| 4:4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. |
| 4:5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. |
| 4:6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. |
| 4:7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. |
| 4:8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia,
quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. |
| 4:9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. |
| Philippians 4:10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et
sentiebatis: occupati autem eratis. |
| 4:11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. |
| 4:12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et
penuriam pati. |
| 4:13 Omnia possum in eo qui me confortat. |
| 4:14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. |
| 4:15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia
communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: |
| 4:16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. |
| 4:17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. |
| 4:18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam,
placentem Deo. |
| 4:19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. |
| Philippians 4:20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 4:21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. |
| 4:22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. |
| 4:23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|