| Latin Vulgate |
| Romans 1:1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, |
| 1:2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis |
| 1:3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, |
| 1:4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi
Domini nostri: |
| 1:5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, |
| 1:6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: |
| 1:7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 1:8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. |
| 1:9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri
facio |
| Romans 1:10 semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi
ad vos. |
| 1:11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: |
| 1:12 id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. |
| 1:13 Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum
habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. |
| 1:14 Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: |
| 1:15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. |
| 1:16 Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. |
| 1:17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. |
| 1:18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia
detinent: |
| 1:19 quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. |
| Romans 1:20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus
virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. |
| 1:21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: |
| 1:22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. |
| 1:23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum,
et serpentium. |
| 1:24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in
semetipsis: |
| 1:25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam
Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. |
| 1:26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est
contra naturam. |
| 1:27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos
turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. |
| 1:28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non
conveniunt, |
| 1:29 repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo,
malignitate: susurrones, |
| Romans 1:30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, |
| 1:31 insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia. |
| 1:32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea
faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. |