| Latin Vulgate |
| Romans 16:1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: |
| 16:2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit
multis, et mihi ipsi. |
| 16:3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu |
| 16:4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), |
| 16:5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. |
| 16:6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. |
| 16:7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. |
| 16:8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. |
| 16:9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. |
| Romans 16:10 Salutate Apellen probum in Christo. |
| 16:11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in
Domino. |
| 16:12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. |
| 16:13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. |
| 16:14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. |
| 16:15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. |
| 16:16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. |
| 16:17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt,
et declinate ab illis. |
| 16:18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda
innocentium. |
| 16:19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices
in malo. |
| Romans 16:20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. |
| 16:21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. |
| 16:22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. |
| 16:23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. |
| 16:24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. |
| 16:25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et pr��dicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii
temporibus æternis taciti |
| 16:26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus
cogniti, |
| 16:27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. |