JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
TITUS CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| Titus 1:1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum
pietatem est |
| 1:2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: |
| 1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris
nostri Dei: |
| 1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. |
| 1:5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego
disposui tibi, |
| 1:6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. |
| 1:7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non
percussorem, non turpis lucri cupidum: |
| 1:8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, |
| 1:9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui
contradicunt, arguere. |
| Titus 1:10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: |
| 1:11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. |
| 1:12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. |
| 1:13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, |
| 1:14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. |
| 1:15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. |
| 1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|