JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
TITUS CHAPTER 3
| Latin Vulgate |
| Titus 3:1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: |
| 3:2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. |
| 3:3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia
et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. |
| 3:4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, |
| 3:5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis
et renovationis Spiritus Sancti, |
| 3:6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: |
| 3:7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. |
| 3:8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et
utilia hominibus. |
| 3:9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. |
| Titus 3:10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: |
| 3:11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. |
| 3:12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. |
| 3:13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. |
| 3:14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. |
| 3:15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|