Go to Chapter Index || Go to Scriptures
JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT Luke 18
This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page ||
Bibles Index ||
Latin Vulgate Index ||
Search this website ||
Bible Studies Index
SELECT A CHAPTER
|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 || 7 || 8 || 9 || 10 || 11 || 12 || 13 || 14 || 15 || 16 || 17 || 18 || 19 || 20 || 21 || 22 || 23 || 24 ||
Luke Chapter 18
Luke 18:1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
18:2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
18:3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
18:4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
18:5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
18:6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
18:7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
18:8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
18:9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
Luke 18:10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.
18:11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
18:12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
18:13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
18:14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
18:15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
18:16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
18:17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18:18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
18:19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
Luke 18:20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
18:21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.
18:22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
18:23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
18:24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
18:25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
18:26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
18:27 Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
18:28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
18:29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
Luke 18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
18:31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
18:32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
18:33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
18:34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
18:35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
18:36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
18:37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
18:38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
18:39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Luke 18:40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
18:41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
18:42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
18:43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
See this bible with Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an
online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.
Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index