Go to Chapter Index || Go to Scriptures

JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT Romans 10

This online bible is an excellent bible study tool. It shows chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
Home Page || Bibles Index || Latin Vulgate Index || Search this website || Bible Studies Index

SELECT A CHAPTER

|| 1 || 2 || 3 || 4 || 5 || 6 || 7 || 8 || 9 || 10 || 11 || 12 || 13 || 14 || 15 || 16 ||

Romans Chapter 10

Romans 10:1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
10:2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
10:3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
10:4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
10:5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
10:6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
10:7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
10:8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
10:9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Romans 10:10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
10:11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
10:12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
10:13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
10:14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?
10:15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
10:16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
10:17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
10:18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
10:19 Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Romans 10:20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
10:21 Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

See this bible with Latin, Greek and English side by side.

If you have benefited from reading this online bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the Website Links page.
Please copy and paste this URL into Facebook and Twitter to all your friends who are interested in an online Jerome's Latin Vulgate of the New Testament and give it a Google +.

Home Page || Bibles Index || Vulgate Book Index || Top || Chapter Index || Bible Studies Index