JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 THESSALONIANS CHAPTER 2
| Latin Vulgate |
| 1 Thessalonians 2:1 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: |
| 2:2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium
Dei in multa sollicitudine. |
| 2:3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, |
| 2:4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui
probat corda nostra. |
| 2:5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: |
| 2:6 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. |
| 2:7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat
filios suos. |
| 2:8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi
nobis facti estis. |
| 2:9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus,
prædicavimus in vobis Evangelium Dei. |
| 1 Thessalonians 2:10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: |
| 2:11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos) |
| 2:12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. |
| 2:13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud,
non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: |
| 2:14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et
vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: |
| 2:15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, |
| 2:16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. |
| 2:17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum
multo desiderio: |
| 2:18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. |
| 2:19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? |
| 1 Thessalonians 2:20 vos enim estis gloria nostra et gaudium. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|