JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 THESSALONIANS CHAPTER 4
| Latin Vulgate |
| 1 Thessalonians 4:1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo
oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. |
| 4:2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. |
| 4:3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, |
| 4:4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: |
| 4:5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: |
| 4:6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut
prædiximus vobis, et testificati sumus. |
| 4:7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. |
| 4:8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. |
| 4:9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. |
| 1 Thessalonians 4:10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, |
| 4:11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: |
| 4:12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. |
| 4:13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. |
| 4:14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. |
| 4:15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. |
| 4:16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. |
| 4:17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. |
| 4:18 Itaque consolamini invicem in verbis istis. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|