| Latin Vulgate |
| 1 Thessalonians 5:1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. |
| 5:2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: |
| 5:3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. |
| 5:4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat: |
| 5:5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. |
| 5:6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. |
| 5:7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. |
| 5:8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: |
| 5:9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, |
| 1 Thessalonians 5:10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. |
| 5:11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. |
| 5:12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, |
| 5:13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. |
| 5:14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. |
| 5:15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. |
| 5:16 Semper gaudete. |
| 5:17 Sine intermissione orate. |
| 5:18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. |
| 5:19 Spiritum nolite extinguere. |
| 1 Thessalonians 5:20 Prophetias nolite spernere. |
| 5:21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete. |
| 5:22 Ab omni specie mala abstinete vos. |
| 5:23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu
Domini nostri Jesu Christi servetur. |
| 5:24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. |
| 5:25 Fratres, orate pro nobis. |
| 5:26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. |
| 5:27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. |
| 5:28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen. |