JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 JOHN CHAPTER 1
| Latin Vulgate |
| 1 John 1:1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ
contrectaverunt de verbo vitæ: |
| 1:2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit
nobis: |
| 1:3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre,
et cum Filio ejus Jesu Christo. |
| 1:4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. |
| 1:5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. |
| 1:6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. |
| 1:7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii
ejus, emundat nos ab omni peccato. |
| 1:8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. |
| 1:9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni
iniquitate. |
| 1 John 1:10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|