| Latin Vulgate |
| 1 John 3:1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos:
quia non novit eum. |
| 3:2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus:
quoniam videbimus eum sicuti est. |
| 3:3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. |
| 3:4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. |
| 3:5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. |
| 3:6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. |
| 3:7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. |
| 3:8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera
diaboli. |
| 3:9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex
Deo natus est. |
| 1 John 3:10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit
fratrem suum: |
| 3:11 quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. |
| 3:12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna
erant: fratris autem ejus, justa. |
| 3:13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. |
| 3:14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: |
| 3:15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. |
| 3:16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. |
| 3:17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo:
quomodo caritas Dei manet in eo? |
| 3:18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: |
| 3:19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. |
| 1 John 3:20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. |
| 3:21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: |
| 3:22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. |
| 3:23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. |
| 3:24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. |