JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 JOHN CHAPTER 2
| Latin Vulgate |
| 1 John 2:1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem,
Jesum Christum justum: |
| 2:2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. |
| 2:3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. |
| 2:4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. |
| 2:5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. |
| 2:6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. |
| 2:7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum,
quod audistis. |
| 2:8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum
lumen jam lucet. |
| 2:9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. |
| 1 John 2:10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. |
| 2:11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt
oculos ejus. |
| 2:12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. |
| 2:13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. |
| 2:14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet
in vobis, et vicistis malignum. |
| 2:15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: |
| 2:16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est
ex Patre, sed ex mundo est. |
| 2:17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. |
| 2:18Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde
scimus, quia novissima hora est. |
| 2:19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti
sint quoniam non sunt omnes ex nobis. |
| 1 John 2:20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. |
| 2:21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. |
| 2:22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. |
| 2:23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. |
| 2:24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio
et Patre manebitis. |
| 2:25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. |
| 2:26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. |
| 2:27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut
unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. |
| 2:28 Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. |
| 2:29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|