JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
1 JOHN CHAPTER 5
| Latin Vulgate |
| 1 John 5:1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et
eum qui natus est ex eo. |
| 5:2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. |
| 5:3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. |
| 5:4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. |
| 5:5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? |
| 5:6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est,
qui testificatur quoniam Christus est veritas. |
| 5:7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. |
| 5:8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. |
| 5:9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam
testificatus est de Filio suo. |
| 1 John 5:10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non
credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. |
| 5:11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. |
| 5:12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. |
| 5:13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. |
| 5:14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. |
| 5:15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. |
| 5:16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum
ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. |
| 5:17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. |
| 5:18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. |
| 5:19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. |
| 1 John 5:20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus.
Hic est verus Deus, et vita æterna. |
| 5:21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|