| Latin Vulgate |
| James 1:1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. |
| 1:2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: |
| 1:3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. |
| 1:4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. |
| 1:5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. |
| 1:6 Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: |
| 1:7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. |
| 1:8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. |
| 1:9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: |
| James 1:10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; |
| 1:11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives
in itineribus suis marcescet. |
| 1:12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus
diligentibus se. |
| 1:13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. |
| 1:14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. |
| 1:15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. |
| 1:16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. |
| 1:17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio,
nec vicissitudinis obumbratio. |
| 1:18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. |
| 1:19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. |
| James 1:20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur. |
| 1:21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod
potest salvare animas vestras. |
| 1:22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. |
| 1:23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: |
| 1:24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. |
| 1:25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor
operis: hic beatus in facto suo erit. |
| 1:26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. |
| 1:27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et
immaculatum se custodire ab hoc sæculo. |