JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
JAMES CHAPTER 3
| Latin Vulgate |
| James 3:1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. |
| 3:2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere
totum corpus. |
| 3:3 Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. |
| 3:4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis
voluerit. |
| 3:5 Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! |
| 3:6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et
inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. |
| 3:7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: |
| 3:8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. |
| 3:9 In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. |
| James 3:10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. |
| 3:11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? |
| 3:12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. |
| 3:13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. |
| 3:14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus
veritatem: |
| 3:15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. |
| 3:16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. |
| 3:17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens,
plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. |
| 3:18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|