| Latin Vulgate |
| James 2:1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. |
| 2:2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in
sordido habitu, |
| 2:3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta
illic; aut sede sub scabello pedum meorum: |
| 2:4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? |
| 2:5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod
repromisit Deus diligentibus se? |
| 2:6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? |
| 2:7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? |
| 2:8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: |
| 2:9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. |
| James 2:10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. |
| 2:11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. |
| 2:12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. |
| 2:13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. |
| 2:14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? |
| 2:15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, |
| 2:16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria
sunt corpori, quid proderit? |
| 2:17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. |
| 2:18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex
operibus fidem meam. |
| 2:19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. |
| James 2:20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? |
| 2:21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? |
| 2:22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? |
| 2:23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. |
| 2:24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? |
| 2:25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? |
| 2:26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. |