JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
JAMES CHAPTER 5
| Latin Vulgate |
| James 5:1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. |
| 5:2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. |
| 5:3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut
ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. |
| 5:4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures
Domini sabbaoth introivit. |
| 5:5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. |
| 5:6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis. |
| 5:7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter
ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. |
| 5:8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. |
| 5:9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. |
| James 5:10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. |
| 5:11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus
est, et miserator. |
| 5:12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum.
Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. |
| 5:13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. |
| 5:14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: |
| 5:15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. |
| 5:16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi
assidua. |
| 5:17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres,
et menses sex. |
| 5:18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. |
| 5:19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: |
| James 5:20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet
multitudinem peccatorum. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|