JEROME'S LATIN VULGATE of the NEW TESTAMENT
This online bible is an excellent bible study tool. It shows
chapter by chapter Jerome's Latin Vulgate of the New Testament.
JAMES CHAPTER 4
| Latin Vulgate |
| James 4:1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? |
| 4:2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non
habetis, propter quod non postulatis. |
| 4:3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. |
| 4:4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus,
inimicus Dei constituitur. |
| 4:5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? |
| 4:6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. |
| 4:7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. |
| 4:8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. |
| 4:9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. |
| James 4:10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. |
| 4:11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat
legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. |
| 4:12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. |
| 4:13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et
faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: |
| 4:14 qui ignoratis quid erit in crastino. Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; |
| 4:15 pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. |
| 4:16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. |
| 4:17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. |
See this bible with
Latin, Greek and English side by side.
If you have benefited from reading this bible, then please tell your friends about this website.
If you have a website of your own, then please consider linking to this website. See the
Web-site Links page.
|