| Latin Vulgate |
| Revelation 2:1 Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: |
| 2:2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos
esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: |
| 2:3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. |
| 2:4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. |
| 2:5 Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum
de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. |
| 2:6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. |
| 2:7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. |
| 2:8 Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: |
| 2:9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt,
sed sunt synagoga Satanæ. |
| Revelation 2:10 Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis
tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. |
| 2:11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. |
| 2:12 Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam: |
| 2:13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis
meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. |
| 2:14 Sed habeo aversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis
Israël, edere, et fornicari: |
| 2:15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. |
| 2:16 Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. |
| 2:17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et
in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. |
| 2:18 Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco: |
| 2:19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. |
| Revelation 2:20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos,
fornicari, et manducare de idolothytis. |
| 2:21 Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua. |
| 2:22 Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. |
| 2:23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique
vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, |
| 2:24 et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum
dicunt, non mittam super vos aliud pondus: |
| 2:25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam. |
| 2:26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, |
| 2:27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, |
| 2:28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam. |
| 2:29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. |